Xenon
| ||||||
| Proprietates generales | ||||||
|---|---|---|---|---|---|---|
| Nomen, Symbolus, Numerus Atomicus | xenon, Xe, 54 | |||||
Xenon[1] (-i, n.; a Graeco ξένον ‘alienum’) est elementum chemicum cui symbolum Xe et numerus atomicus 54. Eius massa atomica 131,3 g/mol valet. Sunt plures isotopi quorum massa inter 124 et 136 variat. Quia plenum orbem electronicum exteriorem habet (configuratio electronica 5s24d105p6) krypton cum ceteris elementis parum reagit nec moleculas format sed singulis atomis per spatium commeat. In systemate periodico in quintam periodum et gregem 18 ponitur qui grex elementa quae gasia nobilia appellantur et proprietates xeno similes praebent comprehendit. Photones caerulei coloris emittit cum electricus fluxus per eius atomos transmittitur, alioqui sine colore est.
De proprietatibus
[recensere | fontem recensere]
Xenon anno 1898 a Gulielmo Ramsay et Mauritio Travers inventum est. Ex aëre liquido per segregantem destillationem purificatur sed rarum in Tellure invenitur (una pars per 10 000 000).
Xenon est gas nobile, nihilominus non omnino iners est sed paucas moleculas imprimis cum fluore et oxygenio formare potest. Exempli gratia xeni bifluoridum (XeF2) et tetrafluoridum (XeF4) quae temperatura 400 graduum Celsianorum et pressione sex atmosphaerarum componuntur atque solida cristallina fiunt. Si pressionem auxeris etiam hexafluorum habebis (XeF6). Magis reagit quam alia gasia nobilia quia energia ad eius iontizationem necessaria minor est.
De usu humano
[recensere | fontem recensere]Praeter lampadum lucem et in anaesthesia[2] adhibetur: nam antagonista receptorii glutamati et receptorii NMDA exstat. Erythropoietini (EPO) synthesim quoque stimulat et in artibus athleticis fraudis causa adhiberi potest[3]. Etiam in iconismo medico utile est, in primis isotopus 129Xe in IRM[4].

Notae
[recensere | fontem recensere]- ↑ “Xenon”: Peter van der Krogt, “Elementa chemica” apud situm Elementymology & Elements Multidict
- ↑ O. Delhaye et alii (2010). C. Tassel et alii (2016).
- ↑ C. Tassel et alii (2016).
- ↑ Société chimique de France.
Plura legere si cupis
[recensere | fontem recensere]- O. Delhaye, E. Robin, J.-E. Bazin, J. Ripart, G. Lebuffe, B. Vallet. "Avantages décisifs, indications et limites de l’anesthésie au xénon", Annales Françaises d'Anesthésie et de Réanimation, 2010: 635-641
- G. J. Moody, "A decade of xenon chemistry", Journal of Chemical Education 1974: 628-630
- Camille Tassel, Brendan Le Daré, Isabelle Morel, Thomas Gicquel. "Le xénon : du gaz rare au produit dopant", La Presse Médicale, 2016: 422-430
Nexus externi
[recensere | fontem recensere]- Vicimedia communia plura habent quae ad xenon pertinent.
- Hoc elementum apud Patreon: periodic videos
- Lenntech
- Air liquide societas
|
1 H 2 He 3 Li 4 Be 5 B 6 C 7 N 8 O 9 F 10 Ne 11 Na 12 Mg 13 Al 14 Si 15 P 16 S 17 Cl 18 Ar 19 K 20 Ca 21 Sc 22 Ti 23 V 24 Cr 25 Mn 26 Fe 27 Co 28 Ni 29 Cu 30 Zn 31 Ga 32 Ge 33 As 34 Se 35 Br 36 Kr 37 Rb 38 Sr 39 Y 40 Zr 41 Nb 42 Mo 43 Tc 44 Ru 45 Rh 46 Pd 47 Ag 48 Cd 49 In 50 Sn 51 Sb 52 Te 53 I 54 Xe 55 Cs 56 Ba 57 La 58 Ce 59 Pr 60 Nd 61 Pm 62 Sm 63 Eu 64 Gd 65 Tb 66 Dy 67 Ho 68 Er 69 Tm 70 Yb 71 Lu 72 Hf 73 Ta 74 W 75 Re 76 Os 77 Ir 78 Pt 79 Au 80 Hg 81 Tl 82 Pb 83 Bi 84 Po 85 At 86 Rn 87 Fr 88 Ra 89 Ac 90 Th 91 Pa 92 U 93 Np 94 Pu 95 Am 96 Cm 97 Bk 98 Cf 99 Es 100 Fm 101 Md 102 No 103 Lr 104 Rf 105 Db 106 Sg 107 Bh 108 Hs 109 Mt 110 Ds 111 Rg 112 Cn 113 Nh 114 Fl 115 Mc 116 Lv 117 Ts 118 Og | |


